- PERGUS
- PERGUSlacus Siciliae apud Ennam urb. ubi a Plutone raptam esse Proserpinam fabulantur. claudian. l. 3. de Raptu, v. 112.Haud procul inde lacus (Pergum dixêre Sicani)Panditur; et nemorum frondosô margine cinctusVicinis pallescit aquis. Admittit in altumCernentes oculos, et late pervius humorDucit inoffensos liquido sub gurgite visus:Imaque perspicui prodit secreta profundi.Pergusam vocat Ovidius Met. l. 5. v. 385.Haud procul Ennaeis lacus est a moenibus altusNomine Pergusa. ————Ita vulgo creditum. Verum de Pergusa nugae sunt, inquit vir doctissimus Nic. Heinsius, qui totum locum sic excudi voluit,Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,Nomine Pergus, aquae; non illo plura CaystrosCarmina cycnorum labentibus audit in undis.Silva coronat aquas, cingens latus omne, suisqueFrondibus, ut velo, Phoebeos submovet ignes.Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores,Perpetuum ver est.Percus dicitur Iul. Firmico. Lago di Goridan, hodie, teste Laurent. Anania. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.